HISTORIA LIBRI LEVITICI

CAPUT XVII: De discretione ciborum Praecepit Dominus Moysi, et Aaron, ut traderent filiis Israel legem de discretione ciborum

#Levit >XI

Ad litteram enim Dominus cibos homini concessos, eis arctavit propter gastrimargiam eorum, cujus summa sic comprehendi potest: Animalium alia vivunt in terra, alia in aquis, alia in aere. Item quae in terra, alia reptilia, quae omnia immunda; alia latentia, ut talpa, quae de luto nascitur; et haec omnia immunda. Alia gradientia super terram; de his generalis est regula: Mundum tantum est quod ruminat et findit ungulam. De piscibus quoque generalis est regula: Mundus est tantum habens squamas et pennulas. De avibus nominatim expressit quae immundae essent. Hoc tantum de avibus generaliter dictum est: Volatile quod graditur super quatuor pedes immundum est, nisi crura retro habuerit longiora super quae saliat. Tangens morticina eorum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit, usque ad vesperum; etiam si necesse fuerit ut portet quispiam eorum mortuum. Super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum polluetur, tam vas ligneum quam quodlibet vestimentum; ad vesperum aqua mundabuntur. Vas fictile intra quod ceciderit frangetur. Clibani, vel citropedes, quas strapas dicimus, destruentur. Fontes vero, et cisternae, et quaelibet maria, et sementis granum, nondum seminatum, tactu eorum non polluuntur.